LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.4.5

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Adventu itaque plurium copiarum animati indices, castrisque ad tempus brevissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit, praeter principem, cui tapete et sisyra suffecerant pro tentorio, parumper ob tenebras morati nocturnas, exsiliente Lucifero, urgente procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris ducentibus, frequenti equitatu cum Theodosio rectore praeire disposito, ne quid lateret tempore iaceat, extento strepitu suorum est impeditus quibus assidue mandans, ut rapinis et incendiis abstinerent, impetrare non potuit. Ignium enim crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque quod acciderat suspicati, carpento veloci impositum regem angusto aditu circumfractis collibus abdiderunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable