Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.5.19
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Quae cum rumores crebri distulissent et veri, provinciae rectores, tribunusque Vincentius, e latibulis quibus sese commiserant, egressi tandem intrepidi ad ducem ocius pervenerunt. Quibus ille gratanter visis atque susceptis, agens etiam tum apud Caesaream, fide rerum diligentius explorata, comperit Firmum per speciem paventis et supplicis, tectiore consilio id moliri, ut nihil hostile metuentem exercitum in modum tempestatis subitae conturbaret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable