LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.5.39

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Quamquam igitur immite quiddam barbaricis concrepantibus tubis, manipuli furentium imminebant, ipsi quoque parmas genibus illidentes, tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso; cunctisque receptis, in proditores satellitesque memorati animadvertit acriter (ut solebat).

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable