LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.5.9

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Quibus lectis, paceque obsidibus acceptis promissa, dux ad recensendas legiones quae Africam tuebantur, ire pergebat ad Pancharianam stationem, quo convenire praeceptae sunt. Ibi magnificis verbis atque prudentibus spe cunctorum erecta, reversus Sitifim, consociato indigena milite cum eo quem ipse perduxerat, aegre perpetiens moras, ad procinctus ire ocius festinabat.

Provenance