Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.6.13
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Quibus cognitis, cursu ruenti, infestius obviam legiones motae sunt duae, Pannonica et Moesiaca, valida proeliis manus: quae si conspirasset, abierat procul dubio victrix. Sed dum discretim grassatores adoriri festinant, ortis inter se discordiis impediti, de honore certabant et dignitate. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable