Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.1.22
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Hocque figmento nefarie decepta credulitate, inter epulas quae reverendae sunt vel in Euxino ponto, hospitali numine contuente, peregrinus cruor in ambitiosa lintea conspersus spumante sanie satietati superfuit convivarum, horrore maximo dispersorum. Ingemiscat, siquis vita digressis est dolor, huius arrogantiam facti Fabricius ille Luscinus, sciens qua animi magnitudine Democharen, vel (ut quidam scribunt) Niciam, ministrum reppulerit regium, colloquio occultiore pollicitum, quod Pyrrum Italiam tune bellis saevissimis exurentem, veneno poculis necabit infectis, scripseritque ad regem, ut a citeriore caveret obsequio. Tantum reverentiae locum apud priscam illam iustitiam vel hostilis mensae genialitas obtinebat.