LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.10.1

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Post conclamata imperatoris suprema, corpusque curatum ad sepulturam, ut missum Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu, anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae non semper dicatae legitimorum principum fidei, velut imperiorum arbitri, ausurae novum quoddam in tempore sperabantur: hoc temptandae novitatis spes adiciente, quod gestorum ignarus etiam tum Gratianus agebat tum turn apud Treveros, ubi profecturus eum morari disposuerat pater.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable