Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.2.3
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Ad quae Valens in hanc respondit sententiam, nihil derogare se posse placitis ex consensu firmatis, sed ea studio curatiore defendere. Glorioso proposito contrariae regis litterae hieme iam extrema perlatae sunt, vana causantis et tumida. adseverabat Asseverarat enim non posse semina radicitus amputari discordiarum, nisi intervenissent conscii pacis foederatae cum Ioviano, quorum aliquos vita didicerat abscessisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable