LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.2.7

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Proinde parum adeptus ea quae spe vana conceperat, Sapor, ultraque solitum asperatus, quod ad expeditionem accingi rectorem compererat nostrum: iram eius conculcans Surenae dedit negotium, ut ea, quae Victor comes susceperat et Urbicius, armis repeteret, si quisquam repugnaret, et milites Sauromacis praesidio destinati malis affligerentur extremis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable