LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.4.2

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Ob haec et similia, concordi consensu dehortantibus multis, maximeque Modesto, praefecto praetorio, regiorum arbitrio spadonum exposito, et subagreste ingenium, nullis vetustatis lectionibus expolitum, coacto vultu fallente, et asserente, quod infra imperiale columen causarum essent minutiae privatarum; ille ad humilitandam celsitudinem potestatis negotiorum examina spectanda instituta esse arbitratus (ut monebat), abstinuit penitus, laxavitque rapinarum fores quae roborabantur in dies, iudicum advocatorumque pravitate sentientium paria, qui tenuiorum negotia militaris rei rectoribus, vel intra palatium validis venditantes, aut opes aut honores quaesivere praeclaros.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable