Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.6.2
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Quos quoniam suscipi placuit, et redire indutiis, quae poscebantur, indultis, quippe eos vexari diutius, nec ciborum inopia, nec alienum tempus anni patiebantur, in consistorium, Aequitio suadente, sunt intromissi. Cumque membris incurvatis starent metu debiles et praestricti, docere iussi quae ferebant, usitatas illas causationum species iurandi fidem addendo firmabant; nihil ex communi mente procerum gentis delictum asseverantes in nostros, sed per extimos quosdam latrones, amnique confines evenisse, quae inciviliter gesta sunt, etiam id quoque addendo, ut sufficiens ad facta purganda firmantes, quod munimentum extrui coeptum nec iuste nec opportune ad ferociam animos agrestes accendit.