Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.7.11
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Ac licet opera praestabilium ducum dacum haec quae rettulimus consummata sunt, tamen ipsum quoque satis constat, ut erat expeditae mentis usuque castrensis negotii diuturno firmatus, egisse complura; inter quae illud elucere clarius potuit, si Macrianum regem ea tempestate terribilem, vivum capere potuisset, ut industria magna temptarat, postquam eum evasisse evassisse Burgundios, quos ipse admoverat Alamannis, maerens didicisset et tristis.