Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 31.14.3
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Super his omnibus liberalis erat cum moderatione, cuius rei licet abundent exempla, unum tamen sufficiet poni. Ut sunt in palatiis non nulli alienarum avidi rerum, siqui caducum vel aliud petisset ex usu, cum magna iustorum iniustorumque distinctione, contradicturis copia servata, donabat ei qui petierat, tres vel quattuor alios absentes aliquotiens impetratorum participes iungens, ut castigatius agerent inquieti, lucra quibus inhiabant, hoc minui commento cernentes. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable