Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 31.2.21
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Proceri autem Halani paene sunt omnes et pulchri, crinibus mediocriter flavis, oculorum temperata torvitate terribiles, et armorum levitate veloces, Hunisque per omnia suppares, verum victu mitiores et cultu, latrocinando et venando ad usque Maeotica stagna, et Cimmerium Bosporum, itidemque Armenios discurrentes, et Mediam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable