Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 31.3.6
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Verum longe aliter quam rebatur evenit. Huni enim (ut sunt in coniectura sagaces), multitudinem esse longius aliquam suspicati, praetermissis quos viderant, in quietem tamquam nullo obstante compositis, rumpente noctis tenebras luna, vado fluminis penetrate, id quod erat potissimum elegerunt, et veriti ne praecursorius index procul agentes absterreat, Athanaricum ipsum ictu petivere veloci. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable