Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 31.6.2
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Verum imperatoris litteris repente perlatis, quibus transire iussi sunt in Hellespontum, viaticum cibos biduique dilationem tribui sibi sine tumore poscebant. Quod civitatis magistratus ferens indigne (succensebat enim eisdem ob rem suam in suburbano vastatam) imam plebem omnem cum Fabricensibus, quorum illic ampla est multitudo multitude , productam, in eorum armavit exitium, iussisque bellicum canere bucinis, ni abirent ocius (ut statutum est) pericula omnibus minabatur extrema.