LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae val1.5.15

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Et Licinio talia frustrante, per Senicionem Bassiani fratrem, qui Licinio fidus erat, in Constantinum Bassianus armatur. Qui tamen in conatu deprehensus, Constantino iubente convictus et stratus est. Cum Senicio auctor insidiarum posceretur ad poenam, negante Licinio fracta concordia est; additis etiam causis quod apud Emonam Constantini imagines statuasque deiecerat. Bellum deinde apertum convenit ambobus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable