Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae val2.10.47
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Interim, ut dei famulus ei praedixerat, mox in Italiam ingressus est, regnum accepit. Eodem tempore Odoacar rex memor factus quod a viro sancto praedictum audierat, statim familiariter litteras ad eum dirigens, siqua speranda duceret, dabat suppliciter optionem. Ergo vir dei tantis itaque eius alloquiis per litteras invitatus, Ambrosium quendam exsulantem rogat absolvi; cuius Odoacar gratulabundus paruit imperatis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable