LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae val2.15.93

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Revertens Iohannes papa a Iustino, quem Theodericus cum dolo suscepit et in offensa sua eum esse iubet. Qui post paucos dies defunctus est. Ergo euntes populi ante corpusculum eius, subito unus de turba adeptus a daemonio cecidit, et dum pervenissent cum lectulo ubi latus erat usque ad hominem, subito sanus surrexit et praecedebat in exsequias. Quod videntes populi et senatores, coeperunt reliquias de veste eius tollere. Sic cum summo gaudio populi deductus est corpus eius foris civitatem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable