Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae val2.16.96
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Ergo antequam exhalaret, nepotem suum Athalaricum in regnum constituit. Se autem vivo fecit sibi monimentum ex lapide quadrato, mirae magnitudinis opus, et saxum ingens quod superponeret inquisivit.