Passage
Apicius, De Re Coquinaria 1.29
lat apicius phi001 perseus lat1
Sales conditos ad multa: sales conditos ad digestionem, ad ventrem movendum et omnes morbos et pestilentiam et omnia frigora prohibere generari. sunt autem et suavissimi ultra quam speras. Sales communes frictos lib. I. sales ammonicos frictos lib. II. piperis albi unc. III. gingiberis unc. II. ammeos unc. I. semis, timi unc. I. semis, api seminis unc. I semis — sin api semen mittere nolueris, petrosilini mittis unc. III. — origani unc. III. erucae seminis unc. I. semis, piperis nigri unc. III. croci unc. I. isopi cretici unc. II. foli unc. II. petrosilini unc. II. aneti unc. II.