LOGOI

Passage

Apicius, De Re Coquinaria 4.134

lat apicius phi001 perseus lat1

Patinam apicianam sic facies: frustra suminis cocti, pulpas piscium, pulpas pulli, ficetulas vel pectora turdorum cocta et quaecunque optima fuerint. haec omnia concides diligenter praeter ficetulas, ova vero cruda, cum oleo dissolvis. teres piper, ligisticum, suffundes liquamen, vinum, passum et in caccabum mittis ut calefiat et amolo obligas. antea tamen pulpas concisas universas illuc mittes et sic bulliat at ubi coctum fuerit, levabis cum iure suo et in patellam alternis de trulla refunde sicium, piperis grana integra et nucleis pineis, ita ut per singula coria substernas diploidem, dein laganum similiter. quotquot lagana posueris, tot trullas inples, desuper adicies. unum vero laganum fistula percuties et super inpones. piper asparges. ante tamen illas pulpas ovis confractis obligabis et sic in saccabum mittes, tum inpensam. patellam qualem debes habere infra ostendatur.

Provenance