LOGOI

Passage

Apuleius, Apologia 39

lat apuleius phi001 perseus lat1

Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire, neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an de diis immortalibus matri et patri credere? Q. Ennius hedyphagetica uersibus scribsit; innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose cognorat. paucos uersus memini, eos dicam: Omnibus ut Clipea praestat mustela marina, mures sunt Aeni, aspra ostrea plurima Abydi. Mytilenae est pecten Charadrumque apud Ambraciae sus. Brundisii sargus bonus est; hunc, magnus si erit, sume. apriculum piscem scito primum esse Tarenti; Surrenti tu elopem fac emas, glaucumque aput Cumas. quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene supremi (Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque) melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam. polypus Corcyrae, caluaria pinguia acarnae, purpura, muriculi, mures, dulces quoque echini. alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus uocabulis conscribo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable