LOGOI

Passage

Apuleius, Apologia 41.p1

lat apuleius phi001 perseus lat1

piscem inquit proscidisti. hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod lanio uel coquo non fuisset? piscem proscidisti. quod crudum, id accusas? si cocto uentrem rusparer, hepatia suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens suomet obsonio discit, eam rem non putares accusandam; atqui maius crimen est philosopho comesse piscis quam inspicere. an hariolis licet iocinera rimari, philosopho contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium haruspicem, omnium deum sacerdotem? hoc in me accusas, quod ego et Maximus in Aristotele miramur? cuius nisi libros bibliothecis exegeris et studiosorum manibus extorseris, accusare me non potes. sed de hoc paene plura quam debui.

Provenance