Passage
Apuleius, Apologia 55.p1
lat apuleius phi001 perseus lat1
Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, sed faciam quod institui: etiam quod non necesse est confitebor et interrogatus ab Aemiliano respondebo. interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim. at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse,—quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit—tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum. sic enim, si uis, arbitrare, ut olim Vlixi socii thesaurum repperisse arbitrati sunt, cum utrem uentosissimum manticularentur. uin dicam, cuius modi illas res in sudario obuolutas laribus Pontiani commendarim? mos tibi geretur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable