Passage
Apuleius, Apologia 83.p2
lat apuleius phi001 perseus lat1
Oro te, Maxime, si litterae ita, ut partim uocales dicuntur, etiam propriam uocem usurparent, si uerba ita, ut poetae aiunt, pinnis apta uulgo uolarent, nonne, cum primum epistolam istam Rufinus mala fide excerperet, pauca legeret, multa et meliora sciens reticeret, nonne tunc ceterae litterae sceleste se detineri proclamassent, uerba suppressa de Rufini manibus foras euolassent, totum forum tumultu complessent: se quoque a Pudentilla missas, sibi etiam quae dicerent mandata; improbo ac nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti nec auscultarent, sibi potius audirent; Apuleium magiae non accusatum a Pudentilla, sed accusante Rufino absolutum? quae omnia etsi tum dicta non sunt, tamen nunc, cum magis prosunt, luce inlustrius apparent. patent artes tuae, Rufine, fraudes hiant, detectum mendacium est: ueritas olim interuersa nunc se fert et uelut alto barathro calumnia se mergit.