LOGOI

Passage

Apuleius, Apologia 88

lat apuleius phi001 perseus lat1

Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales inter me ac Pudentillam non in oppido sint, sed in uilla suburbana consignatae: ne quinquaginta milia nummum denuo profundenda essent nec tecum aut apud te cenandum. estne causa idonea? miror tamen, quod tu a uilla tantopere abhorreas, qui plerumque rure uersere. lex quidem Iulia de maritandis ordinibus nusquam sui ad hunc modum interdicit: uxorem in uilla ne ducito; immo si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in loco sterili, in agri cespite quam in fori silice. mater futura in ipso materno sinu nubat, in segete adulta, super fecundam glebam, uel enim sub ulmo marita cubet, in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et propagines uitium et arborum germina. ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de proximo congruit: παίδων ἐπ᾽ ἀρότῳ γνησίων ἐπὶ σπορᾷ. Romanorum etiam maioribus Quintis et Serranis et multis aliis similibus non modo uxores, uerum etiam consulatus et dictaturae in agris offerebantur. cohibeam me in tam prolixo loco, ne tibi gratum faciam, si uillam laudauero.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable