LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 1.11.p2

lat apuleius phi002 perseus lat1

Haec adhuc me suadente insolita vinolentia ac diurna fatigatione pertentatus bonus Socrates iam sopitus stertebat altius. Ego vero adducta fore pessulisque firmatis, grabatulo etiam pone cardine;; supposito et probe aggesto, super eum me recipio: ac primum prae metu aliquantisper vigilo, dein circa tertiam ferme vigiliam paululum conniveo. Commodum quieveram, et repente impulsu maiore quam ut latrones crederes ianuae reserantur, immo vero fractis et evolsis funditus caidinibus prosternuntur. Grabatulus, alioquin breviculus et uno pede mutilus ac putris, impetus tanti violentia prosternitur, me quoque evolutum atque excussum humi recidens inversum cooperit ac tegit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable