LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 1.14.p1

lat apuleius phi002 perseus lat1

Commodum limen evaserant, et fores ad pristinum statum integrae resurgunt; cardines ad foramina resident, postes ad repagula redeunt, ad claustra pessuli recurrunt. At ego ut eram etiam nunc humi proiectus, inanimis, nudus et frigidus et lotio perlitus, quasi recens utero matris editus, immo vero semimortuus, verum etiam ipse mihi supervivens et postumus, vel certe destinatae iam cruci candidatus, Quid inquam De me fiet, ubi iste iugulatus mane paruerit? Cui videbor verisimilia dicere proferens vera? Proclamares saltem suppetiatum, si resistere vir tantus mulieri nequibas: sub oculis tuis homo iugulatum et siles? Cur autem te simile latrocinium non peremit? Cur saeva crudelitas vel propter indicium sceleris arbitro pepercit? Ergo quoniam evasisti mortem, nunc illo redi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable