Passage
Apuleius, Metamorphoses 1.6
lat apuleius phi002 perseus lat1
Humi sedebat scissili palliastro semiamictus, paene alius lurore, ad miseram maciem deformatus, qualia solent fortunae detriminastipes in triviis erogare. Hunc talem, quamquam necessarium et summe cognitum, tamen dubia mente propius accessi. Hem inquam Mi Socrates, quid istud? Quae facies? Quod flagitium? At vero domi tuae iam defletus et conclamatus es; liberis tuis tutores iuridici provincialis decreto dati; uxor persolutis inferialibus officiis, luctu et maerore diuturno deformata, diffletis paene ad extremam captivitatem oculis suis, domus infortunium novarum nuptiarum gaudiis a suis sibi parentibus hilarare compellitur. At tu hic larvale simulacrum cum summo dedecore nostro viseris. Aristomene, inquit Ne tu fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras! Et cum dicto sutili centunculo faciem suam iamdudum punicantem prae pudore obtexit, ita ut ab umbilico pube tenus cetera corporis renudaret. Nec denique perpessus ego tam miserum aerumnae spectaculum, iniecta manu ut assurgat enitor. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable