Passage
Apuleius, Metamorphoses 10.16
lat apuleius phi002 perseus lat1
sciscitatus denique, quid bonum rideret familia, cognito quod res erat, ipse quoque per idem prospiciens foramen delectatur eximie. Ac dehinc risu ipse quoque latissimo ad usque intestinorum dolorem redactus, iam patefacto cubiculo proxime consistens coram arbitratus Nam et ego tandem ex aliqua parte mollius mihi renidentis fortunae contemplatus faciem, gaudio praesentium fiduciam mihi subministrante, nec tantillum commotus, securus esitabam, quoad novitate spectaculi laetus dominus aedium duci me iussit, immo vero suis etiam ipse manibus ad triclinium perduxit mensaque. posita omne genus edulium solidorum et illibata fercula iussit apponi. At ego, quamquam iam bellule suffarcinatus, gratiosum commendatioremque me tamen ei facere cupiens esurienter exhibitas escas appetebam: nam et quid potissimum abhorreret asino excogitantes scrupulose, ad explorandam mansuetudinem id offerebant mihi, carnes lasere infectas, altilia pipere inspersa, pisces exotico iure perfusos. Interim convivium summo risu personabat: quidam denique praesens scurrula Date inquit Sodali huic quippiam meri. Quod dictum dominus secutus "Non adeo" respondit Absurde locutus es, furcifer: valde enim fieri potest ut contubernalis noster poculum quoque mulsi libenter appetat. Et heus, ait Puer, lautum diligenter ecce illum aureum cantharum mulso contempera et offer parasito meo; simul quod ei praebiberim commoneto. Ingens exin oborta est epulonum expectatio: nec ulla tamen ego ratione conterritus otiose ac satis genialiter contorta in modum linguae postrema labia grandissimum illum calicem uno haustu perduxi: clamor exsurgit consona voce cunctorum salute me prosequentium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable