Passage
Apuleius, Metamorphoses 10.19
lat apuleius phi002 perseus lat1
At ubi partim terrestri, partim maritimo itinere confecto Corinthum accessimus, magnae civium turbae confluebant, ut mihi videbatur, non tantum Thiasi dantes honori quam mei conspectus cupientes: nam tanta etiam ibidem de mel fama pervaserat, ut non mediocri quaestui praeposito illi meo fuerim. Qui cum multos videret nimio favore lusus meos spectare gestientes, obserata fore atque singulis eorum seorsus admissis, stipes acceptans non parvas summulas diurnas corradere consuerat. Fuit in illo conventiculo matrona quaedam pollens et opulens, quae more ceterorum visum meum mercata ac dehinc multiformibus Iudiciis delectata per admirationem assiduam paulatim in admirabilem mei cupidinem incidit, nec ullam vesanae libidini medelam capieris ad instar asinariae Pasiphaae complexus meos ardenter expectabat. Grandi denique praemio cum altore meo depecta est noctis unius concubitum: at ille nequam, qua posset de me suave provenire, lucro suo tantum contentus, annuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable