LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 10.23

lat apuleius phi002 perseus lat1

Nec gravate magister meus voluptates ex eius arbitrio largiebatur, partim mercedes amplissimas acceptando, partim novum spectaculum domino praeparando: incunctanter ei denique libidinis nostrae totam detegit scaenam. At ille liberto magnifice munerato destinat me spectaculo publico: et quoniam neque egregia illa uxor mea propter dignitatem neque prorsus ulla alia inveniri potuerat grandi praemio, vilis anquiritur aliqua sententia praesidis bestiis addicta, quae mecum incoram publicam populi caveam frequentaret. Eius poenae talem cognoveram fabulam: Maritum habuit, cuius pater peregre proficiscens mandavit uxori suae, matri eiusdem iuvenis (quod enim sarcina praegnationis oneratam eam relinquebat) ut si sexus sequioris edidisset fetum, protinus quod esset editum necaretur. At illa, per absentiam mariti nata puella, insita matribus pietate praeventa, descivit ab obsequio mariti, eamque prodidit vicinis alumnandam, regressoque iam marito natam necatamque nuntiavit. Sed ubi flos aetatis nuptialem virgini diem flagitabat, nec ignaro marito dotare filiam pro natalibus quibat, quod solum potuit, filio suo tacitum secretum aperuit: nam et oppido verebatur ne quo casu caloris iuvenalis impetu lapsus nescius nesciam sororem incurreret. Sed pietatis spectatae iuvenis et matris obsequium et sororis officium religiose dispensat et, arcanis domus venerabilis silentii custodiat traditis, plebeiam facie tenus praetendens humanitatem, sic necessarium sanguinis sui munus aggreditur ut desolatam vicinam puellam parentumque praesidio viduatam domus suae tutela receptaret, ac mox artissimo multumque sibi dilecto contubernali, largitus de proprio dotem liberalissime traderet.

Provenance