LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 10.31

lat apuleius phi002 perseus lat1

Super has introcessit alio visendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus cum fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem: quam quidem laciniam curiosulus ventus satis amanter nunc lasciviens reflabat, ut dimota pateret flos aetatulae, nunc luxurians aspirabat, ut adhaerens pressule membrorum voluptatem graphice deliniaret. Ipse autem color deae diversus in speciem, corpus candidum quod caelo demeat, amictus caerulus quod mari remeat. Iam singulas virgines, quae deae putabantur, sui sequebantur comites, Iunonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides ovatae stellarum apicibus insignes contegebant, sed et isti Castores erant scaenici pueri: haec puella varios modulos Iastia concinente tibia procedens quieta et inaffectata gesticulatione nutibus honestis pastori pollicetur, si sibi praemium decoris addixisset, et sese regnum totius Asiae tributuram. At illam quam cultus armorum Minervam fecerat duo pueri muniebant, proeliaris deae comites armigeri, Terror et Metus, nudis insultantes gladiis: at pone tergum tibicen Donum canebat bellicosum et permiscens bombis gravibus tinnitus acutos in modum tubae saltationis agilis vigorem suscitabat: haec inquieto capite et oculis in aspectum minacibus, citato et intorto genere gesticulationis alacer demonstrabat Paridi, si sibi formae victoriam tradidisset, fortem tropaeisque bellorum inclitum suis adminiculis futurum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable