Passage
Apuleius, Metamorphoses 10.33
lat apuleius phi002 perseus lat1
Quid ergo miramini si vilissima capita, immo forensia pecora, immo vero togati vulturii, si toti nunc iudices sententias suas pretionundinantur, cumrerum exordio inter deos et homines agitatum iudicium corruperit gratia, et originalem sententiam magni Iovis consiliis electus iudex rusticanus et opilio lucro libidinis vendiderit cum totius etiam suae stirpis exitio? Sic Hercule et aliud sequens iudicium inter inclitos Achivorum duces celebratum, vel cum falsis insimulationibus eruditione doctrinaque praepollens Palamedes proditionis damnatur, vel cum virtute Martia praepotenti praefertur Ulixes modicus Aiaci maximo. Quale autem et illud iudicium apud legiferos Athenienses catos illos et omnis scientiae magistros? Nonne divinae prudentiae senex, quem sapientia praetulit cunctis mortalibus deus Delphicus, fraude et invidia nequissimae factionis circumventus velut corruptor adulescentiae, quam frenis cohercebat, herbae pestilentis succo noxio peremptus est, relinquens civibus ignominiae perpetuae maculam, cum nunc etiam egregii philosophi sectam eius sanctissimam praeoptent et summo beatitudinis studio iurent in ipsius nomen? Sed ne quis indignationis meae reprehendat impetum, secum sic reputans: Ecce nunc patiemur philosophantem nobis asinum, rursus unde decessi revertar ad fabulam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable