LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 10.8

lat apuleius phi002 perseus lat1

Nec quisquam decurionum tam aequus remanserat iuveni, quin eum evidenter noxae compertum insui culleo pronuntiaret. Cum iam sententiae pares, cunctorum stilis ad unum sermonem congruentibus, ex more perpetuo in urnam aeream deberent conici, quo semel conditis calculis, iam cum rei fortuna transacto, nihil postea commutavi licebat, sed mancipabatur potestas capitis in manum carnificis, unus e curia senior, prae ceteris compertae fidei atque auctoritatis praecipuae medicus, orificium urnae manu contegens ne quis mitteret calculum temere, haec ad ordinem pertulit: Quod aetatis sum, vobis approbatum me vixisse gaudeo, nec patiar falsis criminibus petito reo manifestum homicidium perpetrari, nec vos, qui iureiurando astricti iudicatis, inductos servuli mendacio peierare. Ipse non possum calcata numinum religione conscientiam meam fallens perperam pronuntiare: ergo ut res est, de me cognoscite.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable