LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 11.17

lat apuleius phi002 perseus lat1

At cum ad ipsum iam templum pervenimus, sacerdos maximus, quique divinas effigies progerebant, et qui venerandis penetralibus pridem fuerant initiati, intra cubiculum deae recepti disponunt rite simulacra spirantia. Tunc ex his unus, quem cuncti grammatea dicebant, pro foribus assistens coetu pastophorum (quod sacrosancti collegii nomen est) velut in contionem vocato, indidem de sublimi suggestu de libro, de litteris fausta vota praefatus principi magno senatuique et equiti totoque Romano populo, nauticis navibusque, quae sub imperio mundi nostratis reguntur, renuntiat sermone rituque Graeciensi ita: ploiafe/sia; quam vocem feliciter cunctis evenire signavit populi clamor insecutus. Exin gaudio delibuti populares thallos, verbenas, corollas ferentes, exosculatis vestigiis deae quae gradibus haerebat argento formata, ad suos discedunt Lares. Nec tamen me sinebat animus ungue latius indidem digredi, sed intentus in deae specimen pristinos casus meos recordabar.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable