LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 11.26

lat apuleius phi002 perseus lat1

Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem digredior, et recta patrium Larem revisurus meum post aliquam multum temporis, contendo; paucisque post diebus, deae potentis instinctu, raptim constrictis sarcinulis, nave conscensa Romam versus profectionem dirigo; tutusque prosperitate ventorum ferentium Augusti portum celerrime ac dehinc carpento pervolavi, vesperanus quam dies insequebatur Iduum Decemblium sacrosanctam istam civitatem accedo. Nec ullum tam praecipuum mihi exinde studium fuit, quarti cotidie supplicare summo nummi reginae Isidis, quae, de templi situ sumpto nomine, Campensis summa cum veneratione propitiatur. Eram cultor denique assiduus, fani quidem advena, religionis autem indigena. Ecce transcurso signifero circulo sol magnus annum compleverat, et quietem meam rursus interpellat numinis benefici cura pervigilis et rursus teletae, I rursus sacrorum commonet. Mirabar quid rei temptaret, quid pronuntiaret futurum; quidni? Plenissime iamdudum videbar initiatus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable