Passage
Apuleius, Metamorphoses 11.9
lat apuleius phi002 perseus lat1
Inter has oblectationes ludicras popularium, quae passim vagabantur, iam sospitatricis deae peculiaris pompa moliebatur. Mulieres candido splendentes amicimine, vario laetantes gestamine, verno florentes coronamine, quae de gremio per viam, qua sacer incedebat comitatus, solum sternebant flosculis; aliae quae nitentibus speculis pone tergum reversis venienti deae obvium commonstrarent obsequium, et quae pectines eburnos ferentes gestu brachiorum flexuque digitorum ornatum atque oppexum crinium regalium fingerent; illae etiam, quae ceteris unguentis et geniali balsamo guttatim excusso conspargebant plateas: magnus praeterea sexus utriusque numerus lucernis, taedis, cereis et alio genere facium, lumine siderum caelestium stirpem propitiantes. Symphoniae dehinc suaves, fistulae tibiaeque modulis dulcissimis personabant. Eas amoenus lectissimae iuventutis, veste nivea et cataclista praenitens, sequebatur chorus, carmen venustum iterantes, quod Camenarum favore sollers poeta modulatus edixerat, quod argumentum referebat interim maiorum antecantamenta votorum. Ibant et dicati magno Sarapi tibicines, qui per obliquum calamum, ad aurem porrectum dexteram, familiarem templi deique modulum frequentabant, et plerique qui facilem sacris viam dari praedicarent.