LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 2.2

lat apuleius phi002 perseus lat1

Sic attonitus, immo vero cruciabili desiderio stupidus, nullo quidem initio vel omnino vestigio cupidinis meae reperto cuncta circumibam tamen, dum luxum nepotalem simulantiaostiatim singula pererro, repente me nescius forum cupidinis intuli; et ecce mulierem quampiam frequenti stipatam famulitione ibidem gradientem accelerate vestigio comprehendo: aurum in gemmis et in tunicis, ibi inflexum, hic intextum, matronam profecto confitebatur. Huius adhaerebat lateri senex iam gravis in annis, qui, ut primum me conspexit, Est inquit Hercule Lucius, et offert osculum et statim incertum quidnam in aurem mulieris obganniit. Quin inquit Etiam ipse parentem tuam accedis et salutas? Vereor inquam Ignotae mihi feminae, et statim rubore suffusus deiecto capite restiti. At illa obtutum in me conversa En inquit Sanctissimae Salviae matris generosa probitas. Sed et cetera corporis execrabiliter ad regulam sunt congruentia: inenormis proceritas, succulenta gracilitas, rubor temperatus, flavum et inaffectatum capillitium, oculi caesii quidem sed vigiles et in aspectu micantes, prorsus aquilini, os quoquoversum floridum, speciosus et immeditatus incessus.

Provenance