LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 2.7

lat apuleius phi002 perseus lat1

Haec mecum ipse disputans fores Milonis accedo et, quod aiunt, pedibus in sententiam meam vado. Nec tamen domi Milonem vel uxorem eius offendo, sed tantum caram meam Fotidem: suis parabat viscum fartim concisum et pulpam frustatim consectam et abacum pascuae iurulentae et quod naribus iam inde ariolabar, tuccetum perquam sapidissimum. Ipsa linea tunica mundule amicta et russea fasceola praenitente altiuscule sub ipsas papillas succinctula, illud cibarium vasculum floridis palmulis rotabat in circulum et in orbis flexibus crebra succutiens et simul membra sua leniter illubricans, lumbis sensim vibrantibus, spinam mobilem quatiens placide decenter undabat. Isto aspectu defixus obstupui et mirabundus steti, steterunt et membra quae iacebant ante. Et tandem ad illam Quam pulchre quamque festive inquam Fotis mea, ollulam istam cum natibus intorques! Quam mellitum pulmentum apparas! Felix et certius beatus cui permiseris illuc digitum intingere! Tunc illa lepida alioquin et dicacula puella Discede inquit Miselle, quam procul a meo foculo discede. Nam si te vel modice meus igniculus afflaverit, ureris intime nec ullus extinguet ardorem tuum nisi ego, quae dulce condiens et ollam et lectulum suave quatere novi,

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable