Passage
Apuleius, Metamorphoses 4.14.p2
lat apuleius phi002 perseus lat1
Tunc e re nata subtile consilium ego et iste Babulus tale comminiscimur: unam, quae ceteris sarcina corporis praevalebat, quasi cibo parandam portamus ad nostrum receptaculum eiusque probe nudatum carnibus corium, servatis sollerter totis unguibus, ipso etiam bestiae capite adusque confinium cervicis solido relicto, tergus omne rasura studiosa tenuamus et minuto cinere perspersum soli siccandum tradimus. Ac dum caelestis vaporis flammis examurgatur, nos interdum pulpis eius valenter saginantes, sic instanti militiae disponimus sacramentum, ut unus e numero nostro, non qui corporis adeo sed animi robore ceteris antistaret, atque is in primis voluntarius, pelle illa contectus ursae subiret effigiem, domumque Democharis illatus per opportuna noctis silentia nobis ianuae faciles praestaret aditus.