LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 4.31

lat apuleius phi002 perseus lat1

Hunc, quamquam genuina licentia procacem, verbis quoque insuper stimulat et perducit ad illam civitatem et Psychen—hoc enim nomine puella nuncupabatur—coram ostendit et tota illa perlata de formositatis aemulatione fabula, gemens ac fremens indignatione Per ego te inquit Maternae caritatis foedera deprecor, per tuae sagittae dulcia vulnera, per flammae istius mellitas uredines, vindictam tuae parenti sed plenam tribue et in pulchritudinem contumacem severitervindica, idque unum et prae omnibus unicum volens effice virgo ista amore flagrantissimo teneatur hominis extremi, quem et dignitatis et patrimonii simul ei incolumitatis ipsius Fortuna damnavit, tamque infimi ut per totum orbem non inveniat miseriae suae comparem. Sic effata, et osculis hiantibus filium diu ac pressule saviata proximas oras reflui litoris petit, plantisque roseis vibrantium fluctuum summo rore calcato, ecce iam profundummaris sudo resedit vertice, et, ipsum quod incipit velle, et statim, quasi pridem praeceperit, non moratur marinum obsequium. Adsunt Nerei filiae chorum canentes, et Portunus caerulis barbis hispidus, et gravis piscoso sinu Salacia, et auriga parvulus delphini Palaemon iam passim maria persultantes Tritonum catervae; hic concha sonaci leniter buccinat, ille serico tegmina flagrantiae solis obsistit inimici, alius sub oculis dominae speculum progerit, curru biiuges alii subnatant. Talis ad Oceanum pergentem Venerem comitatur exercitus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable