LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 5.3

lat apuleius phi002 perseus lat1

Sensit Psyche divinae providentiae beatitudinem monitusque, voces informes audiens, et prius somno et mox lavacro fatigationem sui diluit, visoque statim proximo semirotundo suggestu, propter instrumentum cenatorium rata refectui suo commodum, libens accumbit. Et illico vini nectarei eduliumque variorum fercula copiosa, nullo serviente sed tantum spiritui quodam impulsa, subministrantur: nec quemquam tamen illa videre poterat, sed verba tantum audiebat excidentia et solas voces famulas habebat. Post opimas dapes quidam introcessit et cantavit invisus et alius citharam pulsavit, quae videbatur nec ipsa: tunc. modulatae multitudinis conferta vox aures eius affertur, ut, quamvis hominum nemo pareret, chorus tamen esse pateret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable