Passage
Apuleius, Metamorphoses 6.16
lat apuleius phi002 perseus lat1
Nec tamen nutum deae saevientis vel tunc expiare potuit: nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellat, renidens exitiabile: Iam tu quidem maga videris quaedam mihi et alta prorsus malefica, quae talibus praeceptis meis obtemperasti naviter; sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis. Sume istam pyxidem (et dedit) Protinusque ad inferos et ipsius Orci ferales penates te derige. Tunc conferens pyxidem Proserpinae, Petit de te Venus, dicito, Modicum de tua mittas ei formositate, vel ad unam saltem dieculam sufficiens: nam quod habuit dum filium curat aegrotum consumpsit atque contrivit omne. Sed haud immaturius redito, quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable