Passage
Apuleius, Metamorphoses 6.17
lat apuleius phi002 perseus lat1
Tunc Psyche vel maxime sensit ultimas fortunas suas et velamento reiecto ad promptum exitium sese compelli manifeste comperit: quidni, quae suis pedibus ultro ad Tartarum Manesque commeare cogeretur? Nec cunctata diutius pergit ad quampiam turrim praealtam indidem sese datura praecipitem; sic enim rebatur ad inferos recta atque pulcherrime se posse descendere. Sed turris prorumpit in vocem subitam, et Quid te inquit Praecipitem, o misella, quaeris extinguere? Quidque iam novissimo periculo laborique isto temere succumbis? Nam si spiritus corpore tuo semel fuerit seiugatus, ibis quidem profecto ad imum Tartarum, sed inde nullo pacto redire poteris.