Passage
Apuleius, Metamorphoses 6.26
lat apuleius phi002 perseus lat1
et unus Quousque inquit Ruptum istum asellum, nunc etiam claudum, frustra pascemus?, et alius: Quid quod et pessimo pede domum nostram accessit, nec quicquam idonei lucri exinde cepimus sed vulnera et fortissimorum occisiones. Alius iterum: Certe ego cum primum sarcinas istas quamquam invitus pertulerit, protinus eum vulturiis gratissimum pabulum futurum praecipitabo. Dum secum mitissimi homines altercant de mea nece, iam et domum perveneramus, nam timor ungulas mihi alas fecerat. Tum quae ferebamus amoliti properiter, nulla salutis nostrae cura sed ne meae quidem necis habita, comitibus adscitis qui vulnerati remanserant, dudum recurrunt reliqua laturitaedio, ut aiebant, nostrae tarditatis. Nec me tamen mediocris carpebat scrupulus contemplatione comminatae mihi mortis, et ipse mecum: Quid stas, Luci, vel quid iam novissimum expectas? Mors, et haec acerbissima, decreto latronum tibi comparata est; Nec magno conatu res indiget; vides istas rupinas proximas et praeacutas in his prominentes silices, quae te penetrantes antequam decidens, membratim dissipabunt. Nam et illa ipsa praeclara magia tua vultum laboresque tibi tantum asini, verum corium non asini crassum sed hirudinis tenue membranulum circumdedit. Quin igitur masculum tandem sumis animum tuaeque saluti dum licet consulis? Habes summam opportunitatem fugae, dum latrones absunt An custodiam anus semimortuae formidabis, quam licet claudi pedis tui calce unica finire poteris? Sed quo gentium capessetur fuga vel hospitium quis dabit? Haec quidem inepta et prorsus asinina cogitatio: quis enim viantium vectorem suum non libenter auferat secum? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable