LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 6.27

lat apuleius phi002 perseus lat1

Et alacri statim nisu lorum, quo fueram destinatus abrumpo, meque quadripedi cursu proripio, nec tamen acutulae anus milvinos oculos effugere potui: nam ubi me conspexit absolutum, capta super sexum et aetatem audacia lorum prehendit ac me deducere ac revocare contendit. Nec tamen ego, memor exitiabilis propositi latronum, pietate ulla commoveor, sed incussis in eam posteriorum pedum calcibus protinus applodo terrae. At illa, quamvis humi prostrata, loro tamen tenaciter inhaerebat, ut me procurrentem aliquantisper tractu sui sequeretur, et occipit statim clamosis ululatibus auxilium validioris manus implorare. Sed frustra fletibus cassum tumultum commovebat, quippe cum nullus adforet qui suppetias ei ferre posset, nisi sola illa virgo captiva. Quae vocis excitu procurrens videt Hercule memorandi spectaculi scaenam, non tauro sed asino dependentem Dircen aniculam, sumptaque constantia virili facinus audet pulcherrimum. Extorto etenim loro manibus eius me placidis gannitibus ab impetu revocatum naviter inscendit et sic ad cursum rursum incitat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable