LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 6.8

lat apuleius phi002 perseus lat1

Nec Mercurius omisit obsequium: nam per omnium ora populorum passim discurrens sic mandatae praedicationis munus exsequebatur: Si quis a fuga retrahere vel occultam demonstrare poterit fugitivam regis filiam, Veneris ancillam, nomine Psychen, conveniat retro metas Murtias Mercurium praedicatorem, accepturus indicivae nomine ab ipsa. Venere septem savia suavia et unum blandientis appulsu linguae longe mellitum. Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium arrexerat: quae res nunc vel maxime sustulit Psyches omnem cunctationem. Iamque fores et ius dominae proximanti occurrit una de famulitione Veneris, nomine Consuetudo, statimque, quantum maxime potuit, exclamat: Tandem, ancilla nequissima, dominam habere te scire coepisti? An pro cetera morum tuorum temeritate istud quoque nescire te fingis, quantos labores circa tuas inquisitiones sustinuerimus? Sed bene, quod meas potissimum manus incidisti et inter Orci cancros iam ipsos haesisti, datura scilicet actutum tantae contumaciae poenas;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable