LOGOI

Passage

Apuleius, Metamorphoses 7.1

lat apuleius phi002 perseus lat1

Ut primum tenebris abiectis dies inalbebat et candidum solis curriculum cuncta collustrabat, quidam de numero latronum pervenit; sic enim mutuae salutationis officium indicabat. Is in primo speluncae aditu residens et ex anhelitu recepto spiritu tale collegio suo nuntium facit: Quod ad domum Milonis Hypatini quam proxime diripuimus pertinet, discussa sollicitudine iam possumus esse securi. Postquam vos enim fortissimis viribus cunctis ablatis castra nostra remeastis, immixtus ego turbelis popularium dolentique atque indignanti similis arbitrabar super investigatione facti cuiusmodi consilium caperent, et an et quatenus latrones placeret inquiri, renuntiaturus vobis, uti mandaveratis, omnia. Nec argumentis dubiis sed rationibus probabilibus congruo cunctae multitudinis consensu nescioqui Lucius auctor manifestus facinoris postulabatur, qui proximis diebus fictis commendaticiis litteris Miloni sese virum commentitus bonum artius conciliaverat, ut etiam hospitio susceptus inter familiares intimos haberetur, plusculisque ibidem diebus demoratus falsis amoribus ancillae Milonis animum irrepens ianuae claustra sedulo exploraverat et ipsa membra, in quis omne patrimonium condi solebat, curiose perspexerat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable